- HYPOCRITA
- HYPOCRITAGr. Υ῾ποκριτὴς, antiquis poeta dictus est. Ulpiau. IC. in Demosth. p. 40. Vett. inquit, poêtas vocavêrunt Hypocritas, Actores, quos novâ voce nunc appellamus Tragoedos, ut sunt Euripides, Aristophanes etc. E'quibus verbis colligit Franc. Rossaeus, primos et antiquissimos poetarum, non alienas, sed suas actitâsse fabulas. Sequentibus demum temporibus, alienas in usum venisse, Archaeol. Att. l. 2. c. 11. Idque inprimis festis diebus, siquidem inter praecipua eorum oblectamenta, numerandae veniunt commissiones Tragoediarum, quibus tum delectare, tum prodesse volebant, δἰ ἐλέους καὶ φόβου περαίνοντες τὴν τῶ τοιούτων παθημάτων κάθαρσιν, ut loquitur Aristot. in poetic. Sed honorem haberi voluit Lycurgus Rhetor poetis Tragics, Aeschylo, Sophocli et Euripiidi, lege latâ: Τὰς τραγῳδίας τῶ ποιητῶν Α᾿ιχύλου, Σοφοκλέους, Ε῾υριτίδου, τὸν Γραμματέα τῆς πόλεως παραναγινώςκειν, τοῖς υΠοκρινομένοις οὐκ ἐξεῖναι αὐτὰς ὑποκρίνεςθαι, Aeschyli, Sophoclis et Euripidis tragoedias Urbis Scriba publice praelegito: Histriones eas ne agunto. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Attic. l. 1. iti. 1. Apud Suet. Ner. Claud. c. 24. Atque etiam in quodam Tragico actu -- non aliter confirmatus est, quam adiurante Hypocrita non animadversum id etc. idem quod Histrio seu Pantomimus est, cui saltanti ad manum canebat Nero, Tragoedi vicem agens, h. e. gesticulationi eius, quae saltando fiebat et loquaci manu, cantando respondebat, et pronnntiabat modulate, quae is agebat, uti phrasin Livianam exponit Ioh. Frid. Gronov. ad Liv. l. 7. c. 2. ubi inter alia, Tragoedus, inquit, canebat, Hypocrita saltabat et gesticulabatur: et praeter hos aderat tibicen. Vide quoque infra ubi de Pantomimis, nec non ubi de Rhapsodis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.